- MOTHACES
- MOTHACESdicebantur olim non ipsi quidem Lacedaemoniorum filii, sed cum iis simul educati adolescentes, ingenui, qui dein ob praeclara, quae ab ipsis sperabantur, Laconum Reip. adscribebantur, Leongolius et Magius ad Lysandrum C. Nepotis c. 1. At conditione servos illos fuisse, Hesych. docet: Μόθακες ὁι συντρεφόμενοι ις̔῾ οῖς δοῦλοι παῖδες dictos a verbo ὁμουθεῖν, unde et μόθος, Quô pactô fuerint Laconibus, qui aliis Graecis servi a pediblis vocati. Atque horum nunum Lysandtum fuisse habes apud Athenaeum l. 6. et Aelian. l. 12. c. 43. quod tamen Plut. non habet. Vide Casaubonum ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.